LAPO DA CASTIGLIONCHIO (1436)
Luciano, Calumniae non temere credendum, traduzione di Lapo da Castiglionchio, Firenze, Biblioteca Laurenziana LXXXIX inf. 13c III
Vir quidem sedens dextera aures ingentes gerit illis midae fere similes, longeque protendit manum accendenti calumniae; duaeque illi adsunt mulieres inscitia ut opinor atque suspitio. Ex altera parte calumnia venit muliercola eximia forma et subcallida et quae quasi ob rabiem et furorem amens et insana appareat. Sinistra quidem manu facem incensam gerit: altera crinibus trahit iuvenem attollentem ad caelum manus deosque implorantem. Praecedit autem vir pallidus et deformis acuta acie oculorum et squallidis longo morbo persimilis, hunc invidiam esse coniectare licet. Duae praeterea aliae consecuntur; quae calumniam hortentur velentque atque exornent; ut autem interpres statuae mihi exposuit, haec quidem insidiatio est, illa fraus. A tergo quaedam prosequitur lugubri admodum abitu nigrisque vestibus induta et lacerata; quae et poenitentia dicebatur esse. Convertebatur igitur retro illacrimans magna cum verecundia timide veritatem incedentem respiciens.
LAPO DA CASTIGLIONCHIO (1436)
Prefazione indirizzata a Giovanni Reatinus alla traduzione di Lapo da Castiglionchio del Calumniae non temere credendum, Firenze, Biblioteca Laurenziana LXXXIX inf. 13c III
Perquirenti mihi diu, cum tibi latine aliquid interpretari vehementer cuperem, quid ex tanta copia graecorum librorum potissimum deligerem, incidit tandem in mentem Luciani disertissimi viri libellus, quem de calumnia scripsit. Hoc nihil mihi aptius, praesertim hoc tempore, in multis ac variis occupationibus meis deligi posse existimavi: non quod opinarer ea te disciplina magnopere indigere. Ita enim a puero vitam instituisti, ut in ea egregia quaedam futurae virtutis et probitatis indoles facile appareret; ita cum frugalitate et modestia tum disciplinis liberalibus adulescentiam confirmasti, ut et aequales cunctos vel eorum iudicio superares, et ne ipse quidem reliqua vita ab iis artibus etiam si velles ullo modo dissentire posses. Iuventa vero omnis usque ad hanc aetatem ita est abs te castissime integerrimeque traducta, ut non modo nullum obtrectantibus calumniae locum relinqueres, sed benevolis etiam laudandi to pro dignitate facultatem eriperes. Nam ut omittam qualem te in privatis institutis praestiteris et rem domesticam quam elegenter tractaris, patriam certe cum tuo consilio et auctoritate regendam accepisses, nihil abs te praetermissum est quod ad optimi viri et sapientissimi civis officium spectaret. Quippe qui et civiles seditiones tua sapientia sustulisti funditus, et eam in fide et amicitia romanae ecclesiae et summi Pontificis quoad licuit perpetuo tenuisti. Iam vero in ipsa romana Curia in qua plurimum aetatis tuae versatus es, etsi opinor te in tam variis tam infinitis hominum cupiditatibus, in tam corruptis et depravatis moribus pro tuo splendore et dignitate, quae non mediocrem tibi invidiam concitavit, hoc vitium saepissime esse perpessum; sic tamen te instituisti ac munisti, ut tibi calumnia refellenda quidem esset, nullo vero modo pertimescenda.
Pure qualche giovamento potrà vere dalla lettura di questo opuscolo di Luciano. Se ha grande valore e utilità l'esperienza propria, non è meno prezioso e non meno saldo resta in mente ciò s'impara alla scuola di un uomo dotto e autorevolissimo. Non però intende con questo dono ricambiare all'amico gli innumerevoli e grandi benefizi da lui ricevuti, i consigli o gli incitamenti a impredere e prosequire lo studio delle lettere. Non ha tempo per un maggior lavoro, e per questo accolga la breve traduzione come un saggio dei suoi studi e un segno della sua viva gratitudine.
Ceterum cum licebit, cuncta haec nostra studia, omnes labores vigiliasque meas ad tuum arbitrium libentissime referemus.