HESSUS (1539)
H.E. Hessus, Helii Eobani Hessi descriptio calumniae... ad Philippum Nidanum in morte Barbarae consolatio, Magburg 1539
Considet in solio veluti Rex, auribus amplis
Videris, auritum dixeris esse Midam,
Hic est ille Midas, quem falsa calumnia, verbis
Aversum vero, credere falsa facit.
Huic geminae adsistunt dextra laevaque; puellae,
Consona quae propriis nomina rebus habent.
Prima loco motam tenet Ignorantia mentem,
Altera Suspicio credere falsa docet.
Tum velut Alectas armata Calumnia flammis,
Insontem tacita circuit arte virum.
Circuit, et captum rapit ad regale tribunal,
Et sontem falsi criminis esse facit.
Hanc ternae comites a tergo pone sequuntur
His sua pro rebus nomina conveniunt.
Invidia siquidem compulsa Calumnia, Fraudem
Advocat, haec tacitas excitat Insidias.
Haec sunt arma, quibus miseros mala perdit Erynnis,
Qua furiosa nihil tartara peius habent.
Post Metanoia sequens tristi circundata palla,
Quod cito crediderit poenituisse docet
Namque ubi de tenebris emerserit Alethea,
Omnia ceu tenebris orta dies.
Hactenus expressa est depicta causa tabellae,
Si capere immensum parva tabella potest.
Nam quis inexplicitae queat omnia nomina pestis
edere? Quis varias explicuisse vices?
Quae tot imaginibus, tot deformata figuris,
Totius immensas obsidet orbis opes...