MELANTONE (1518)
Prefazione indirizzata a Federico il Saggio, Elettore di Sassonia, alla traduzione di Filippo Melantone del Calumniae non temere credendum, in Lucianus Samosatensis sophistae Oratio in Calumniam…, Leipzig 1518
Vere ac sapienter aestimavi maiores nostri, atque adeo consensu mirabili, si qua modo celeberrimarum gentium literis fides est habenda, Deorum immortalium exempla et simulacra in terris reges agere, veracissima quidem, qui animi virtute deum sint quam maxime similes, quando quidem et reliquo hominum vulgo persuasum est, virtute divinitatem comparari. Quanto magis illud de Regibus dicere fas est, per quos, veluti suos interpretes, auctoritate, iure ac legibus, communi mortalium generi virtutem superi commendatam publice volunt. Quo ordine si quisquam e Germaniae Principibus recte censeri potest inter primos, tu sane citra controversiam omnem, Opt. Princ. Friderice, tanto praestas omnibus intervallo quanto maiora sunt egregiis aliorum facinoribus, quae vel publice in universo Germanico imperio, vel privatim in ditione tua perpetua quadam foelicitate et plane, quod aiunt, divina virgula, geris. Quis enim non summa putet ea, quibus tot modis humano generi commodatur? Atque cum fere ita res habeant, ut bellicam gloriam primo loco Principes alii dignentur, tu pro sapientia tua nusquam non primas studiis pacis, hoc est, pietati clementiae, litteris provehendis, corrigendis populi moribus, servandis maiorum bonis institutis dare soles. In haec, ut nihil foedum, crudele, barbarum, cruentum intercidit, ita nemo est ex omni vulgo, qui non aliqua ex parte iuvetur. Adeo satius est, Solonem aut Aristidem, aut Catonem, quam vesanos Philippos, Alexandros, Iulios agere. Hae vero laudes, quamquam proprie tuae sunt, nempe tuae debitae, tamen haud temere videri possunt fato et singulari quadam benignitate superum per te in Saxonicum nomen transfusae, ut quanta olim haec ditio armis fuerit, tanta modo rerum civilium cultu spectetur. Nam si memoria repetamus omnium Germanicorum Principum eximia belli decora, post extinctos Carolos post fractum luxu Francum non memorantur aliorum alia maiora, quam sint illa vestrae familiae. Nam turbato undique seditionibus Imperio Romano, Enricus Sextus, Caesar designatus, Germaniam pacavit in ipso statim regni sui vestibulo. Adobritos et Nortmannos in Christi nomen ac sacra traxit. Verum hic, nescio, plusne gloriae e sua virtute, anne filii Othonis Magni nomine referat. Is Hungaros, dein Italiam tyrannide Beregariorum oppressam recepit; a Beregariis victis mira et insolita clementia manum abstinuit. Urbis Romae et sceratas Pontificiae sedis turbas composuit. Otho secundus Siculos Appulosque armis pressit, et, quo non aliud illustrius a Romano Imperio fieri potuit, illa ipsa urbe Roma, omnium gentium domina, pro familiari ac patria aula usus est. Horum tu nimirum, ut reliquos maiores tuos tacem, aemulatus gloriam, deinde multo etiam foeliciore negocio Saxonas evehis. Instaurantur urbes aedificiis muniuntur operibus arces, iura sua civitates emendant ac restituunt. Sacra cura et religione summa coluntur, augentur sacerdotia, monasteria pleraque nova conduntur, alia vetusta et prope collapsa instaurantur. Denique, quod ad pietatem moresque bonos apprime necessarium est, bonae literae foventur, ac mire coalescunt. Exterarum gentium linguae, sine quibus et manca est Philosophia, et omnino res theologica tractari synceriter non potest, leguntur. Haec tibi, foelicissime heros, omnia debent, hoc ego item nomine privatim tibi, ὦ Ήρακλείε μυσαγέτα, sum obnoxius. Proinde Luciani orationem, qua calumnia ἔξοσταρκίζει, e graeca latinam factam nomini Cels. T. inscribo ac dico, primitias studiorum, quae in Viuttenbergam tuam conferimus. Quanquam et hoc in caussa erat quod titulis tuis libellum prodire in vulgus voluerim, quod tibi mansuetissimo et aequi servantissimo Principi gratum videbar facturus Calumniae προπαλακισμῷ. Quod vicium pestilentissimum non potes non acerbe odisse. Ut enim iusticia proxime sedem Iovis apparet, hoc est, prima et summa rei pubblicae administrandae ratio est, ita nihil a conservanda civitate longius esse semotum iniusticia debet. Ita vero cum iniusticia Calumnia convenit, ut non aliunde graviora scelera, deinde saeviores clades, quam ex illa nascantur. Vive ac vale, Illustrissime Princeps, est hoc qualecumque est studium nostrum singulari tua bonitate proba. Ita enim fiet ut posthac gratia fretus tua maiora melioraque sim conaturus