GUARINO, 1408

Luciano, Calumniae non temere credendum, traduzione di Guarino da Verona, London, British Museum, cod. Arundel 138, c. 336

Vir unus a dextra sedet. Is ingentes admodum habet aures Midae auriculis ferme compares. Ipsique calumniae procul adhuc accendenti manum extendit, quem circum duae mulieres adstant, Ignorantia, ut opinor, atque suspicio. Parte alia ipsa horsum adventare calumnia cernitur. Ea muliercula est ad excessum usque speciosa, non nihil succalescens et concita, ut pote quae rabiem iracundiamque portendat. Haec dextra quidem facem tenet accensam. Altera vero caesarie trahit adolescentem manus ad caelum porrigentem, ipsosque deos obtestantem.

Dux huius est vir quidam palore obsitus et informis acriter intuens quem eis iure comparavero, quos macie diuturnior confecit aegritudo. Hunc ipsum merito esse livorem quis coniectaverit. Aliae quoque duae comites sunt mulieres calumniae praeduces, quae illius ornamenta component. Harum altera erat insidia, fraus altera, sicut mihi quidam eius tabellae demonstrator explicuit.

Subinde quaedam lugubri vehementer apparatu obscura veste seque dilanians assequitur, eaque esse penitentia ferebatur. Obortis igitur lacrimis haec retrovertitur, ut propius accedentem veritatem pudubunda suspiciat. Hoc pacto suum Apelles periculum picta effigiavit in tabula.

GUARINO (1408)

Prefazione indirizzata a Giovanni Querini, London, British Museum, cod. Arundel 138, c. 334

Animadverti saepenumero mecum, Quirine pater, et magna quidem mentis consternatione, quanta in te machinata sit illius obtrectatoris atrocitas; usque adeo comes felicitatis est oblocutrix semper invidia. Qua in re satis aperto tui nominis periculo contumelias fraudes maledicta vimque delatoris vel ignarus experturus eras, nisi severi favor principis aspirasset, qui criminatoris ingratitudinem exprobrans tuam simul innocentiam tueretur. Adversus illum, quisquis est, laxatis invehi licebat affectibus; sed inter legendum quoddam Luciani elegans occurrit opusculum, quod tute in illum editum arbitrare. Illud idcirco quia in ipsos calumniantes extat, e graeco sermone in latinum verti; ubi si quid tua gravitate dignum eluxerit, gratia erit utrique referenda Chrysolorae viris aetatis nostrae clarissimis, avunculo scilicet et nepoti, ex quorum industria pariter et diligentia derivatum est quicquid graecarum hodie litterarum ad nostrates affluxerit. Nam quid dissimulare aut sua laboris praemia decet intercipi? Hoc cum accipies mirum in modum iocabundum videre te videor; 'solebas' itidem quotiens ad te scribebam meis arridere 'nugis' easque 'probare', credo ut ad studia calcar incuteres. Nescio enim quo pacto tacitus ad virtutem stimulus est laus, sicut in certamine pugiles faventium clamor excitat et sibilus remigem; meque aridulum more diligentis agricolae sedulus irrigabas et indefessus excolebas, ut ex tuae humanitatis opera nonnihil aliquando frugis educerem.

Eam, igitur, quicquid est, ut aliqua ex parte degustes has effero tuae culturae primitias, quas eo gratiores habere debebis quo a longinqua magis regione et alienigenis lectae sunt. Taceo auctorem, cuius dignitatem et in dicendo pondus, ne prolixioribus te verbis obtundam, tuo reliquendum iudicio satius fore duxi; ea quoque plane licebit ex legendis intueri.