Haud incompta latinitas!
Engrammatis XXV-LV latina versio emendata
Iacobus Dalla Pietà curavit
Post quattuor et quinquaginta nostros commentarios periodicos editos superiorum numerorum latinas epitomas fere singulas nonnullis locis emendatiores reddere, huiusce emendandi operis a numero vicesimo quinto initio facto, visum est (videas: Archivium).
Praeterea non ab re duximus nonnullas singulas scriptiunculas quae his numeris continentur et quae elegantiores iucundioresque visae sunt in unum indicem colligere cui nomen Specimina Latinitatis Nostrae indidimus.
Exoptandum est ut qui paginas nostras Latinas legunt, maiore profectu eas nunc inspicere possint.
Si quando, seriorum aetatum locutionibus usurpatis, ab antiquorum usu in scribendo discessimus, hoc fecimus ea conscientia moti recentiorem Latinitatem, sive Renatarum artium aetatis, sive subsequentium temporum, haud semper spernendam esse. Ex qua non pauca discere possumus.